Apocalypsis B. Joannis*

Caput 5: Versus 11

Vidi.Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiamaudivi,Vocem angelorum.Id est supernorum spirituum qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo, et in nativitate, quando apparuerunt pastoribus et in passione, et in resurrectione et ascensione testati sunt judicem venturum. Vel angeli sunt minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes, qui circumdant et honorant suos praedicatores et suos judices testimonio eorum consentientes et se conformantes.Multorum in circuitu throni et animalium et seniorum,etc. Quanto plures, tanto major attestatio, et majus gaudium.Millia millium.Hunc numerum posuit, quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum.
(* Traductions européennes)